

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 7: Versus 12
Cum autem appropinquaret,etc.[BEDA.]Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judaeorum conversis, et tandem in plenitudine imperat.Ecce defunctus efferebatur,etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suae civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quae licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis.Filius unicus matri suae.[AMBR.]Adam de terra portatur a quatuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus, etc., usque ad quando avaritiam cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest.